Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

10 Nonnumquam etiam in magno uulnere euenit, ut fragmenta quaedam uelut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resoluere atque nutrire. Sequitur uero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Cum iam misera antea condicio uulneris sit, tamen id interdum manus * * * diutiusque facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae soluere, si accidit, maturius oportet, et fouere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura quibusdam uelut aculeis carnem uexat: quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua uero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus * intulit.
10 Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat; tum paxillus remouendus; uulnus sanandum est; cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme