Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

10 Nonnumquam etiam in modo vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resolvere atque nutrire. Sequitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Cum iam misera antea condicio vulneris sit, tamen id interdum manus diutiusque facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura quibusdam velut aculeis carnem vexat; quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus intulit.
10 Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam levissimi fratris inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fait; tum paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda facit aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme