Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

10 Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admovenda sit, sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro eoaque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est: nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: sit idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex cervice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.
10 Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme