Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

13 Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri, in prima parte proposuicap. 1. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt: quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat: quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio ejus rei ulla sit; sed ut res indiciis cognosceretur, et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme