Book 8
4
Quod ad abstinentiam uero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in uulneribus praecepi, seruanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt uitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque ceruicis. Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra uel liuida uel aliter coloris corrupti; dementia, acris uomitus, neruorum uel resolutio uel distentio; caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt. Vbi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana uel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa uacum est, replet: nonnumquam etiam super caluariam excrescit. Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter supercilia est: ibi enim uix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast. Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.