Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

10 His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde turntum, quum jam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a vino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; quum ea desiit, modicum: tum etiam longior ulterioribus e liquido cerato membris, et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed paulatim ad antiquos usus reducendum est. Gravius aliquanto est, quum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit; maximeque si id musculi femoris aut humeri senserunt: nam ct inflammationes multo graviores, et promtiorespromptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Humerus quoque in periculum venit; sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est; et musculus quidem per mediam plagam transversus praecidendus: sanguis vero, si parum fluxit, mittendus: corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt: in his vero neque intendi nervos, neque ossa tractari, satis expedit: ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his vulneribus imponendum primo linamentum est, vino madens, cui rosae paulum admodum adjectum sit. Deligandaque fasciis sunt aliquanto laxioribus quam si ea plaga non essetcf. V, 26, 24; quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest: numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant. Quod in femore humeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut impositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt: praeterquam quod neque ferulis, neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et laxioribus fasciis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum, et vinum; magisque in primo fame utendum; vulnus calida aqua fovendum; frigusque omni ratione vitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt: majorque vulneri, quam ossi cura adhibenda. Ergo quotidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id, si retusum est, in suam sedem dandum: si acutum, ante acumen ejus; si longius est, praecidendum; si brevius, limandum, et utrumque scalpro laevandum: tum ipsum recondendum est: ac, si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, injicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est; ut ea parte qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id majus est, membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi jam nudatum est, abscindere; quod maturius scilicet faciendum est: potestque ea ratione et os coire, et vulnus sanescere: illud suo tempore; hoc, prout se habet. Nonnumquam etiam in magno vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur, neque turcum ceteris coeant: quod hic quoque ex modo fluentis humoris colligitur. Quo magis necessarium est, saepius vulnus resolvere, atque nutrire. Sequitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Quum tam misera antea conditio vulneris sit, tamen id interdum manus diutiusque facit; saepe enim integra cute os abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quod solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua; per aestatem, frigida; per hiemem, egelida: deinde ceratum murteum imponere. Interdum fractura quibusdam velut aculeis carnem vexat. Quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus, eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi plagam ictus protinus intulit. Puro jam ulcere, cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius adhuc membrum est, et ossa loco suo non sunt, paxillus tenuis quam laevissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paulum supra ulcus emineat; isque quotidie plenior adigendus est, done par id membrum alteri fiat. Tum paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint, illinendumque medicamentum est, quod siccet: et magis etiam hic quiescendum, donec id membrum confirmetur. Si quando vero ossa non conferbueruntconferuverunt, quia saepe soluta, saepe mota sunt, oin aperto deinde curatio est: possunt enim coire. Si vetustas occupavit, membrum extendendum est; ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, et si, quid pingue est, eradatur, totumque id quasi recens fiat: magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur. Tum vino fovendum est, in quo malicorium decoctum sit; imponendumque id ipsum ovi albo mixtum: tertio die resolvendum, fovendumque aqua in qua verbenae, de quibus supra dixi1. 6, decoetaedecoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae: cetera, et ante, et post, eadem facienda, quae supra scripsi. Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere: eoque et brevius membrum, et indecorum fit; et, si capita acutiora sunt, assiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et dirigi debent. Id hoc >modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur, intenditurque; inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id quod eminet in suam sedem: et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, involutam lana regulam objicit; atque ita deligando, assuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus; ideoque locus is intumuit. Quod ubi incidit, diu leniterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro; multaque aqua calida salsa fovendum; et imponendum malagma, quod digerat; adstrictiusque alligandum; oleribusqueholeribusque, et praeterea vomitu utendum: per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid sinapi cum ficu in alterum membrum impositum, done id paulum erodat, eoque evocet materiam. Ubi is tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme