Book 8
10
In crure aeque ad rem pertinet, alterum saltem os integrum manere. Commune vero ei femorique est, quod, ubi deligatum est, in canalem conjiciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina habere debet, per quae, si quis humor excesserit, descendat: et a planta moram, quae simul et sustineat eam, et delabi non patiatur; et a lateribus cava, per quae loris datis, morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est, circa poplitem; si femur, usque ad coxam; si juxta superius caput femoris sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius; quia numquam in antiquum statum revertitur; summisque digitis postea cruris ejus insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae negligentia quoque accessit.
10
Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.