Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

4 Duo uero sub ictu caluariae pericula sunt, ne uel findatur os uel medium desidat. Si fissum est, possunt orae esse conpressae, uel quia altera super alteram excessit, uel etiam quia uehementer se rursus commiserunt. Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat. At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam uelut aculeis pungentibus. His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere; quo sublato iam rima hiat quantum curationi satis est. At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem †c litterae sic, ut uertex eius a foramine, basis a rima sit: quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit. Et ita †nihil latens in eo osse cauum est abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed siue totum perfractum est et ab alio ex toto recessit siue circumpositae caluariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro diuidendum est. Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt; si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; saeptaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua labant et ex facili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent. Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui; ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur; eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant; spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso. His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est, mollitum ipsi membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco in tepido; curandum cotidie uulnus, bis etiam aestate.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme