Book 8
4
In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante emplastra experiri, quae caluariae causa conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os inponere; deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum uulnus deligare et cotidie resoluere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam fouere, cetera ex eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum. Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi uim habet. Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis uelut cicatrix; et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.