Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

2 Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusve intrando vel in summo cariem esse vel altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit.
2 Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine vitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme