Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

2 Id quod VITIATVM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum uel cariosum; quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt.—Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius uitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod uitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde siue os siue cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est: siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est. Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum uel ad album os uel ad solidum uentum est. Albo finiri ex nigritie uitium, soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme