Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 8

1 Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet. Verum alterum os ab exteriore parte id est supra positum est, quod ipsum quoque sura nominatur. Id breuius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus. Atque ea quoque ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt. Excipitur autem crus infra osse transuerso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.
2 Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme