Book 8
1
Superest ea pars, quae ad ossa pertinet: quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo. Igitur calvaria incipit ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque laevis, et qua cerebri membranam contegit, et qua cute, capillum gignente, contegitur: eaque simplex ab occipitio et temporibus; duplex usque in verticem a fronte est: ossaque ejus ab exterioribus partibus dura ab interioribus, quibus inter se connectuntur, molliora sunt: interque ea venae discurrunt, quas his alimentum subministrare, credibile est. Raro autem calvaria solida sine suturis est: locis tamen aestuosis facilius invenitur; et id caput firmissimum, atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo commodior est. Neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae super aures tempora a superiore capitis parte discernunts. squamosa: tertia ad aures per verticem tendens, occipitium a summo capite diducits. lambdoides: quarta ab eodem vertice per medium caput ad frontem procedits. biparietalis; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secanss.frontalis inter supercilia finitur. Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae vero, quae super aures transversae sunt, totis oris paulatim extenuantur; atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur. Sub iis quoque musculis, qui tempora connectunt, os mediumcf. Gal. De ossibus, et Oribas. Coll. med. XXIV, 3, in exteriorem partem inclinatum, positum esto. cuneiforme. At facies suturam habet maximam; quae a tempore incipiens, per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus. A qua breves duae sub interioribus angulis deorsum spectant. Et malae quoque in summa parte singulas transversas suturas habent. A mediisque naribus, aut superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit; aliaque transversa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt. Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt; deinde narium; tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt, recta simpliciaque ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur: siquidem hae primum a superciliis, angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem: deinde in cartilaginem versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur: aliaque ex his ad fauces pervia, spiritum et reddunt et accipiunt; alia, ad cerebrum tendentia, ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primo rectum et simplex iter, procedendo flexuosum, juxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. Juxtaque ea duo parvuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transversum a genis tendens, ab inferioribus ossibus sustinetur. Jugale appellari potest ab eadem similitudine, a qua id Graeci ζύγωμα appellant. Maxilla vero est molle os, eaque una est: cujus eadem et media, et ima pars mentum est: a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea movetur. Nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt. Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus, infra latior, vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse jugali subit, et super id temporum mussulismusculis illigatur. Alter brevior et rotundior, et in eo sinu, qui juxta foramina auris est, cardinis modo fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat. Duriores osse dentes sunt: quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, τομεῖσ a Graecis nominantur. Hi deinde quatuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur. Ultra quos utrimque fere maxillares quini sunt, praeterquam in iis, in quibus ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt. Ex his primores singulis radicibus; maxillares utique binis, quidam etiam oternisternis, quaternisve nituntur. Fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est. Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit: interdum tamen supra infrave eum se ostendit.