Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

4 Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare. Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest, et quia nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad vulnera adcommodantur, uti licet: optime tamen sicca linamenta vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta inponuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme