Book 7
26
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur. Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas. Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant. Quicquid autem ex his in conspectum uenit, uel digitis uel unco eximendum est. Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur. Siquidem in uesica difficulter inuenitur, inuentusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promouetur et excidit. Si quando autem is maior non uidetur nisi rupta ceruice extrahi posse, findendus est: cuius repertor Hammonius ob id lithotomos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro reuoluatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa; quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam uesicam ferramentum perueniat, aut calculi fractura ne quid incidat.