Book 7
3
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intelligi potest, fereque iisdem, quae in vulneribus exposita suntcf. V, 26, 2 sqq.. Nam bona signa sunt somnum capere; facile spirare; siti non confici; cibum non fastidire, si febricula fuit, ea vacare; itemque habere pus album, laeve, non foedi odorisAph. VII, 44. Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum, aut foeculentumfaeculentum, et foedi odoris; item procedente curatione eruptio sanguinis; aut, si antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete, nec firma. Deficere tamen animam, vel in ipsa curatione, vel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse, sive subito solutus est, dein suppuratio exorta est; sive effuso pure permanet, non injuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in vulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatemcf. V, 26, 26. Ergo quoties ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus humor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto, vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque imponere eadem. Ubi jam repressus videbitur humor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri pari portione vini ac mellis, superque imponi spongiam ex vino et rosa tinctam. Per quae quum caro producatur, plus tamen, ut alias quoque dixicf. V, 26, 34, victus ratio eo confert; id est, solutis jam febribus et cibi cupiditate reddita, balneum rarum; quotidiana, sed lenis gestatio; cibi potionesque corpori faciendo aptae. Quae omnia, per medicamenta quoque suppuratione rupta, sequuntur: sed, quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.