Book 7
26
Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in uiris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori, ampliori minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex uirilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima nouem: ex muliebribus maior nouem, minor sex. Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra uero fistulam demittere in iter urinae debet; atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere. Femina breuius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino uincienda est; deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.