Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

25 Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci phimosin appellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.
25 Infibulare quoque adulescentulos, interdum vocis, interdum valetudinis causa, quidam consueverunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae revertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab iis libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter supervacua quam inter necessaria est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme