Book 7
25
Contra, si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci φίμωσιν appellant, aperienda est; quod hoc modo fitP. Aeg. VI, 55: subter a summa ora, cutis inciditur recta linea usque ad frenum; atque ita superius tergus relaxatum, cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt, aliaque medicamenta quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, done cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio atterendo ulcus sordidum reddit.
25
Infibulare quoque adolescentulos interdum vocis, interdum valetudinis causa, quidam consuerunt: ejusque haec ratio est. Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento, qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae revertuntur, nimis apprehensum est, et ultra notari debet: si glans ab his libera est, is locus idoneus fibulae est. Turntum, qua notae sunt, cutis acu filum ducente transsuitur, ejusque fili capita inter se deligantur, quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi eae confirmatae sunt, exemtoexempto filo fibula additur, quae quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter supervacua, quam inter necessaria est.