Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

25 Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, uultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero quam in uiro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parua, iuxtaque eam cutis spatiosior, breuior uero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cauetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad uinculum inclinatur, nudaturque circa pubem uelut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat. * * * satisque uelamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, uinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest. Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus ei prope a fame uictus sit, ne forte eam partem satietas excitet. Vbi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem auerso * emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme