Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

23 Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si neruus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis aluo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.
24 Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam noui curatio uulneris eius requirit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme