Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

21 21 At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra (20.4.5, 19.1.2 seqq.) scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod parvulum est, super inguen in alvum vel digito vel averso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super vinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci vocant. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in parvolo non est necessarium; si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque venis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque vero si discusso ventre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra (20.6) positum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme