Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

19 At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id uehementer adprehendendum et incidendum. Si paruolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam leuissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut transuersa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt. Ac si uitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit. Vbicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubrioloue scalpelli deductam inferiore parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine coruom uocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint. His deinde * coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium. Quamcumque autem tunicam quis uiolauit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque uidendum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia: si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur. Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieuerit, post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus mouent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; linamentumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter neruos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi uulnera pertinent. Cetera et in curatione et in uictu similia is esse debent, quae in alio quoque uulnerum genere praecepimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme