Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

12 Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere: si ne sic quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
12 Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub eaque quod uolumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uua est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme