Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

10 Polypum vero, qui in naribus nasciturP. Aeg. VI, 25, ferro praecipue curari jam alias posuiVI, 8. Ergo hunc ferramento acuto, in modum spathae facto, resolvere ab osse oportet: adhibita diligentia, ne infra cartilagecartilago laedatur; in qua difficilis curatio est. Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est. Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter implenda. Sanguine suppresso, linamento ulcus purgandum est. Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donedonec ex toto id sanescat.
11 Id autem vitium, quod ὄζαινα a Graecis vocaturcf. VI, 8, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non reperi: credo, quia res raro ad sanitatem satis proficit, quum aliquod in ipsa curatione tormentum habeat. Apud quosdam tamen positum est, vel fictilem fistulam, vel enodem scriptorium calamum in narem esse conjiciendum, donedonec sursum ad os perveniat: tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os: deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri. Tum sui narem debere; et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam vero illini vel spuma argenti, vel alio glutinante.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme