Book 7
7
De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, iam explicui. Nunc ad ea ueniam, quae curationem manu postulant. Animaduertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique uitam hominis infestat; idque in quibusdam nulla ope adiuuari potest, in quibusdam sanabile est: quod primum discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum superuacua curatio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in is, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adiuuantur: medicamentis et uictus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perueniunt. Lata etiam capita uix medicinae patent. Tum interest uenae pituitam mittant quae inter caluariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et caluariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium is, quae supra os fluunt; non potest is, quae sub osse. Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas uenas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed leuior, duplex uitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores uenae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit. Reperti in Graecia sunt, qui nouem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una super eas transuersa; deinde duabus super aures, una inter eas item transuersa; tribus inter uerticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad uerticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt. Frequens curatio est uenas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, ceruix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis uenae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur. Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem; deinde ceruice resoluta, qua notae sunt uenae, incidere, et sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant; inter frontem uero et uerticem uehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui uerticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallia est comata: qui ibi uenas in temporibus et in superiore capitis parte legunt. Adusta quomodo curanda sint, iam explicui. Nunc illud adicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properandum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem uenae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum uenero ad crurum uarices, dicam.