Book 7
7
Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi uetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum uel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides uocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa; pupillae loco extenuatur. Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae chorioides a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus uacuus est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominauit. Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant. Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color uel niger est uel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id autem superueniens ab interiore parte membranula * includit. Super his gutta umoris est, oui albo similis, a qua uidendi facultas proficiscitur: crystalloides a Graecis nominatur.