Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

7 Suffusionis jam aliasVI, 6, 35 feci mentionem; quia, quum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed, ubi vetustior facta est, manus curationem desiderat: quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ipsius oculi natura indicanda est: cujus cognitio, quum ad plura loca pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas: ex quibus superior a Graecis χερατοειδήσ vocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa, pupillae loco extenuatur. Huic interior adjuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concava; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior: quae χοριοειδήσ a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, quum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt; extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt, eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus vacuus est: deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus ἀραχνοειδῆ nominavit. Ea media subsidit; eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine ὑαλοειδέσ Graeci vocant. Id neque liquidum, neque aridum est, sed quasi concretus humor: ex cujus colore pupillae color vel niger est, vel caesius, quum summa tunica tota alba sit. Id autem superveniens ab interiore parte membranula includit. Sub his gutta humoris est, ovi albo similis; a qua videndi facultas proficiscitur: χρυσταλλοειδήσ a Graecis nominatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme