Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

7 Nonnumquam autem, nimium sub hac curatione excisa cute, evenit, ut oculus non contegatur: idque interdum etiam alia de causa fit. λαγωφθάλμουσ Graeci appellantP. Aeg. VI, 10. In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest: si exiguum, mederi licet. Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura, cornibus ejus deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet, ipsa illa nihil laesa: nam, si ea incisa est, palpebra concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum ima ora descendat; hiante scilicet super plaga; in quam linamentum conjiciendum est, quod et conjungi diductam cutem prohibeat, et in medio carunculam citet: quae ubi eum locum implevit, postea recte oculus operitur.
7 Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit, ideoque oculum non contegit; sic inferioris, quo parum sursum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, interdum etiam senectute. Graeci nonminantnominantP. Aeg. VI, 12. Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est (§ 9): plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt. Si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inungendum: a quarto die vapore aquae calidae fovendum, inungendumque medicamentis ad cicatricem perducentibuscf. V, 14 et 26, 36.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme