Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

7 Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum irritare consueruntP. Aeg. VI, 13. Nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur, et procidit; quo fit, ut ejus pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit: modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit. Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem spathae lata, in ignem conjicienda est: deinde candens, sublata palpebra sic, ut ejus perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo immittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transsuat; deinde iterum, tertioque usque ad alterum angulum: quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur. Tum superimponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat: atque ubi crustae excileruntexciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit. Quidamcf. P. Aeg. l. l. aiunt acu transsui juxta pilos exteriorem partem palpebrae oportere, eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjiciendum, et per eum in superiorem palpebrae partem attrahendum, ibique corpori agglutinandum, et imponendum medicamentum, quo foramen glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet. Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore; quum fere breves eo loco nascantur. Deinde, si plures pili sunt, necesse est longum tormentum, toties acu trajecta,magnam inflammationem moveat. Novissime quum humor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae fora. mina affecto, vix fieri potest, ut gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur: eoque fit, ut is eo, unde vi abductus est, redeat. Ea vero curatio quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii. Siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, sive ea superior, sive inferior est, apprehendere digitis, ac sic levare: tum considerare quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit. Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam, aliquid relinquatur, quod apprehendere acus postea possit. His constitutis, scalpellus adhibendus est: et si superior palpebra est, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum: initiumque faciendum in sinistro oculo, ab eo angulo, qui tempori; in dextro, ab eo qui naribus propior est: idque, quod inter duas lineas est, excidendum. Deinde orae vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus est. Si parum palpebra descendet, laxanda sutura; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula ab ulteriore ora excidenda: ubi secta est, aliae suturae adjiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, ut ab inferiore parte diducti pili sursum spactentspectent: idque, si levis inclinatio est, etiam solum satis tuetur. Inferior palpebra eo non eget. His factis, spongia ex aqua frigida expressa superdeliganda est: postero die glutinans emplastrum injiciendum: quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimat, superinungendum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme