Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

7 Interdum inter se palpebrae coalescunt, aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebra cum albo oculi cohaerescat; scilicet quum in utroque fuit ulcus negligenter curatum. Sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinavit. sub utroque vitio Graeci vocantP. Aeg. VI, 15. Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur; sed interdum frustra: nam rursus glutinantur. Experiri tamen oportet; quia bene res saepius cedit. Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt: deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio ejus loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est, adverse scalpello subsecare, magna cum moderatione, ut neque ex oculo, neque ex palpebra quidquam abscindatur; ac, si necesse est, ex palpebra potius. Post haec inungatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur: quotidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat: ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam duobus digitis attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa tentasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme