Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

7 Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque peruenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inueterauit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat. Quidam, si in sinistro oculo uitium est, aduersum; si in dextro, resupinum collocari uolunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille aduersus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recuruato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat; deinde inuicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur. Duplex enim periculum est, ne uel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum uix ullam recipiat curationem; uel ex angulo quoque caruncula abscidatur; quae, si uehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: rhyada Graeci uocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur. Eodem inde ex melle linamentum superdandum est supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque modo linamentum inponendum, ac nouissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio uere esse debet aut certe ante hiemem; de qua re ad plura loca pertinente semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt. Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in uulneribus in fistulis; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum facile est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio seruabitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme