Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

7 Unguis vero, quod pterygion Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inveteravit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam vero unius diei vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium eius caput resupinus effundat. Quia, si in sinistro oculo vitium est, adversum; si in dextro, resupinum collocari volunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille adversus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recurvato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo adprehenso levare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat; deinde invicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur. Duplex enim periculum est, ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum vix ullam recipiat curationem; vel ex angulo quoque caruncula abscidatur; quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: rhyada Graeci vocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur. Eodem inde ex melle linamentum superdandum est supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque modo linamentum inponendum, ac novissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio vere esse debet aut certe ante hiemem; de qua re ad plura loca pertinente semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt. Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in vulneribus in fistulis; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum facile est, sicut evenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestatibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio servabitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme