Book 7
7
Sed ut haec neque genere vitii, neque ratione curationis inter se multum distant; sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diversa sunt, et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus, sed assiduos, in oculis movent. Fere vero in pueris nascuntur. Oportet, compresso digitis duobus oculo, atque ita cute intenta, scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur: et, ut locus ei patefactus est, ipsa prorumpat; tum digitis eam apprehendere, et evellereP. Aeg. VI, 14. Facile autem sequitur. Dein superinungi collyrio debet ex iis aliquo, quo lippientes oculi superinungunturcf. VI, 6: paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est ubi incisa vesica est: effundit enim humorem; neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid imponendum est, quae puri movendo suntcf. V, 3 et 9, 10 sqq..