Book 7
7
7 Sed ut haec neque genere viti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diversa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis movent: fere vero in pueris nascuntur.— Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur; ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit. Tum digitis eam adprehendere oportet et evellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet ex iis aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa vesica est: effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri movendo sunt.
7
In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crithe nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est; id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde vapore postea quoque foveri et superinungui, donec ad sanitatem perveniat.