Book 7
5
Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet; plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.—In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est. Accedit uero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum uel ossi inhaesit uel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo mouendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Vltimum est, ubi non euellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae †uel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud uidendum est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est.