Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 7

5 Latum vero telum, si conditum est, ab altera parte educi non expedit; ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adjiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod διοχλεὶον χυαθίσχον Graeci vocant; quoniam auctorem Dioclem habet: quem inter priscos maximosque medicos fuisse jam posuiI, prooem.. Lamina vel ferrea, vel etiam aenea, ab altero capite duos utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, quae sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec juxta telum transversa demittitur: deinde, ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat: quum in cavo mucro est, duo digiti, subjecti partis alterius uncis, simul et ferramentum id extrahunt et telum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme