Book 7
5
Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eueniunt, et quia magna ui fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur. Sed inde aperta uia, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae * : deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro uel digitis adprehendi uel forfice atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua uenit, euelli magis placuit: nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi: si ea maiora ualentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic euellenda sunt. In sagittis quidem haec obseruatio est.