Book 6
6
Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum. Igitur lauari debet leuiter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fouere oculos; deinde per caput prius calida, deinde egelida perfundi: a balineo cauere ne quo frigore afflatuue laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti uitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene, subausterum, modice uetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria. Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere is solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die uini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen euenire nonnumquam siue tempestatium uitio siue corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa uetustate res matura est, ab his isdem auxilium petendum est id est balineo et uino. Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus. Sed ante tonderi ad cutem conuenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fouere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est. Tum ad idem cibi uinique genus ueniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec grauis somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit. Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus isdem aluus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leuentur. Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat: proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si uires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, aluum duci, longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur: sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores conuenit.