Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant: amuli, tracantae, acaciae suci, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 II; cerussae elotae P. #1108 IIII; spumae elotae P. #1108 VIII, quae aeque ex aqua pluuiatili conteruntur.
6 Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. #1108 #1109 #1109; Lyci, nardi, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; croci, murrae, aloes, singulorum P. #1108 IIII; aeris combusti P. #1108 VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. #1108 XII; acaciae suci P. #1108 XXXVI; cummis tantundem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme