Book 6
6
Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae p. )-(. I. croci p. )-(. z. gummis p.)-(.I.quibus, dum teruntur, adjicitur rosae succus. Aliud ejusdem valentius: squamae aeris, quod στόμωμα appellant, p. )-(. I. croci p. )-(. II. spodii p. )-(. Iv. plumbi eloti et combusti p. )-(. VI. gummis tantumdem. AttaliumAttalicum? quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei p. )-(. z. aloes p. )-(. z. croci p. )-(. I. myrrhae p. )-(. II. lyciiLucii p. )-(. III. cadmiae curatae p. )-(. VIII. stibis tantumdem, acaciae succi p. )-(. XII. Quod gummi hoc non habet, liquidum in pyxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adjecit papaveris lacrimae combustae p. )-(. z. aeris combusti et eloti p. )-(. II. nucleos palmarum combustos numero xx. gummis p.)-(. XII.
6
At ipsius Theodoti, quod a quibusdam ἀχάριστον nominatur, ejusmodi est: castorei, nardi indici, singulorum p. )-(. I. lycii p. )-(. z. papaveris lacrimae tantumdem, myrrhae p. )-(. II. croci, cerussae elotae, aloes, singulorum p. )-(. III. cadmiae botryitidis elotae, aeris combusti, singulorum p. )-(. VIII. gummis p. )-(. XVIII. acaciae succi p. )-(. xx. stibis tantumdem; quibus aqua pluviatilis adjicitur.