Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt; novisque etiamnum mixturis temperari possunt; quum lenia medicamenta, et modice reprilentiareprimentia, facile et varie misceantur. Ego nobilissima exsequar.
6 Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, gummis singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae combustae p. )-(. II. Illud scire oportet hic quoque omnia medicamenta, singula primum per se teri, deinde mixta iterum, adjecta paulatim vel aqua, vel alio humore: gummi, quum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint, neque frientur.
6 Dionysiidionysi vero collyrium est: papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat, p. )-(. I. aeris combusti, gummnicummis, singulorum p. )-(. II. spodii p. )-(. IV.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme