Book 6
6
At ipsius Theodoti, quod a quibusdam acharistum nominatur, eiusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P. I; Lyci P. =; papaveris lacrimae tantundem; murrae P. II; croci, cerussae elotae, aloes, singulorum P. III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P. VIII; cummis P. XVIII; acaciae suci P. XX; stibis tantundem; quibus aqua pluviatilis adicitur.
6
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant: amuli, tracantae, acaciae suci, cummis, singulorum P. I; papaveris lacrimae P. II; cerussae elotae P. IIII; spumae elotae P. VIII, quae aquae ex aqua pluviatili oncteruntur.
6
Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. ==; Lyci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. I; croci, murrae, aloes, singulorum P. IIII; aeris combusti P. VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. XII; acaciae suci P. XXXVI; cummis tantundem.