Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus vero et variis casibus oculi nostri patent: qui qüum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine, quaedam notae sunt, ex quibus, quid eventurum sit, colligere possimus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint; si ea pituita lacrimae mixta est; neque lacrima calida est, pituita vero alba et mollis, tumor non durus. longae valetudinis metus non est. At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est; longum id, sed sine periculo, futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est; sed vix ante vicesimum diem tolliturProrrh.II. 18: nonnumquam per duos menses durat. Quandocumque finitur, pituita alba et mollis esse incipit, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit; nisi quid exulceravit. Tumor magnus, si sine dolore est, et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat; et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Ejusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt; aut etiam si, tumore jam finito, diu lacrima cum pituita profluit. Pejus etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor pervenit, nocturna vigilia urget: siquidem sub his oculus plerumque rumpitur; votumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula juvat: si foras jam ruptus procidit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet. At si asperum et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit. Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento (sc. purgante), balneo , vino, vetustissimus auctor HippocratesAph. VI, 31 memoriae prodidit. Sed eorum tempora et causas parum explicuit: in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alvi ductione saepe anxiliiauxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat: ubi cum tumore in his dolor est; sequiturque pituitae cursus, nonnumquam copiosior vel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In ejusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. Ergo primo die, loco obscuro cubare debet sic, ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum assumere; si fieri potest, ne aquam quidem; sin minus, certe quam minimum ejus. Quod si graves dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est; utique si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest. Si vero minor impetus minus acrem curationem requirit, alvum, sed nonnisi secundo tertiove die, duci oportet. At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat; satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen in lippientibus longum jejunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod levissimum videri potest ex iis, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt ova sorbilia: si minor vis urget, pulticula quoque, aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus, quantum inflammationi detrahetur, tantum adjici cibis poterit; sed generis ejusdem: utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex iis, quae extenuant, sumatur; nihil potui praeter aquam. Et victus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci p. )-(. I. et farinae candidae quam tenuissimae p. )-(. II. excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat: idque in linteolum illinere, et fronti agglutinare, ut, compressis venis, pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo an tanalana excipiatur, nihil interest. Superinungi vero oculi debent sic, ut croci quantum tribus digitis comprehendi potest, sumatur, myrrhae ad fabae, papaveris lacrimae ad lenticulae magnitudinem, eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliudlaliud ad idem: myrrhae p.)-(. z. mandragorae succi p . )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. II. foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum p. )-(. III. acaciae p. )-(. IV. gummis p. )-(. VIII. Et haec quidem interdiu: noctu vero, quo commodior quies eniatveniat, non alienum est, superimponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si grave id et durum, propter magnum oculorum dolorem, videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est; adjiciendumque eo mulsi paulunmpaulum, idque digito permiscendum: ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos imponi. Ea res et levis est, et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacea cocta, et cum malo cotoneo cocto mixta, commode imponitur. Neque ab ratione abhorret, etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua; si major, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superimponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest; et quum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquid dandum est, quae ἀνώδυνα Graeci appellant: satisque est puero, quod ervi; viro, quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum vero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte conjicitur; saepe enim potius concitatur eo pituita, quam minuitur. A secundo die, gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel jam sanguis missus, vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme