Book 6
6
Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, novisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et varie misceantur. Ego nobilissima exequar.
6
Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. I; papaveris lacrimae conbustae P. II. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim vel aqua vel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
6
Dionysi vero collyrium est: papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat, P. II =; turis combusti, cummis, singulorum P. S; spodii P. IIII.
6
Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae P. I; croci P. =; cummis P. I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem valentius: squamae aeris, quod stomoma appellant, P. I; croci P. II; spodii P. IIII; plumbi eloti et combusti P. VI; cummis tantundem. Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P. -; aloes P. III; cadmiae curatae P. VIII; stibis tantundem, acaciae suci P. XII. Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adiecit papaveris lacrimae combustae P. -; aeris combusti et eloti P. II; nucleos palmularum combustos P. X; cummis P. XII.