Book 6
18
Tertium vitium est, ora venarum tamquam capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: αἱμορ Graeci vocant. Idque etiaimetiam in ore vulvae feiminarumfeminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis protluvioprofluvio imbecilliores non fluntfiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, quum sanguis exitum non haberet, inclinata in praecordia ac viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt. Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex ver. benis debet: imponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum; aut ex iis aliqua, quae sanguinem supprimuntcf. § 3; fine.Solet autem oriri inflammatio, maxime ubi dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et id fovendum ovis: imponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis: idque, si intus est, digito illinendum; si extra, superillitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae in recentibus scissuris posita sunt, hic idonea sunt. Cibis vero in hoc casu iisdem, quibus in prioribus, utendum est. Si ista parum juvant, solent imposita medicamenta adurentia ea capitula absumere. Ac si jam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandaracha est: deinde imponendum id, quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum p. )-(. v. saxi calcis p. )-(. VIII. postero die acu compungendum. Adustisadsutis? capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quoties is suppressus est, ne quid periculi afferat, multa exercitatione digerenda materia est; praetereaque et viris, et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.