Book 6
18
At si anus ipse uel os uuluae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod prouolutum est, an umore muccoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet; aut salsa aut cum uerbenis uel malicorio incocta. Si umidum, uino austero subluendum est inlinendumque faece uini conbusta. Vbi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita uel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana; eaque deliganda sunt cruribus inter se deuinctis.
18
Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet: id, si hiemps est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fouendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adiectum. Si hac ratione non tollitur, uel medicamentis uehementioribus uel ferro adurendum est.