Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

18 Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ῤα- γάδια Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda: deinde alterum jacere in aqua bene calida debet, altero calido foveri locus sic, ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum, aut rhypodes rosa diluendum est; aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto; aut eidem cerato plumbum elotum adjiciendum; aut resinae terebinthinae myrrha; aut spumae argenti vetus oleum; et quolibet ex his id perungendum. Si quidquid laesum est, extra est, neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est, et quidquid ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum, neque asperis, nec alvum comprimentibus: ne aridum quidem quidquam satis utile est, nisi admodum paulum. Liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme