Book 6
18
Tertium autem uitium ora uenarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: haemorroidas Graeci uocant; idque etiam in ore uoluae feminarum incidere consueuit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluuio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad uiscera materia, subitis et grauissimis morbis correpti sunt. —Si cui uero id nocet, is desidere in aqua ex uerbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem supprimunt. Solet autem oriri inflammatio maxime ubi maior * * * dura aluus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et fouendum ouis; inponendi uitelli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito inlinendum; si extra, superinlitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita sunt, huc idonea sunt. Cibis uero in hoc casu isdem quibus in prioribus utendum est. Si ista parum iuuant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitula absumere. Ac si iam uetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. #1108 V; saxi calcis P. #1108 VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque uiris et feminis, quibus menstrua non proueniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.