Book 6
18
In testiculis vero, si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis ex talo mittendus est: a cibo abstinendum; imponenda ex faba farina ex mulso cocta cum cuninocumino contrito et ex melle coacto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum, et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si iidem induruerunt, imponi debet lini vel foeni graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adjectum. Si vetustior jam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix ex mulso cocta, deinde contrita. Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est; magisque, si etiam livent: imponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino componuntur, supraque posita sunt; aut ea compositio, quae habet nitri cocti p. )-(. I. resinae pineae, cumini, singulorum p. )-(. II. uvae taminiae sine seminibus p. )-(. IV. mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculis aliquid haesit, fere pus quoque increscit; neque aliter succurri potest, quam si, inciso scroto, et pus emissum. et ipse testiculus excisus est.